Suff enus iste, Vare, quem probe nosti,
homo est venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fi t in palimpsesto 5
relata: cartae regiae novae libri,
novi umbilici, lora rubra, membranae,
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suff enus unus caprimulgus aut fossor 10
rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut siquid hac re scitius videbatur,
idem infi ceto est infi cetior rure,
simul poemata att igit, neque idem umquam 15
aeque est beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
quem non in aliqua re videre Suff enum
possis. suus cuique att ributus est error; 20
sed non videmus manticae quod in tergo est.
Catullus 22 Bibliography
Poems List
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.