Si qua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fi dem, nec foedere in ullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare cur tete iam amplius excrucies? 10
quin tu animo offi rmas atque istinc te ipse reducis
et dis invitis desinis esse miser?
diffi cile est longum subito deponere amorem,
diffi cile est, verum hoc qua lubet effi cias;
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, 15
hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20
quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
Catullus 76 Bibliography
Poems List
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.