| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

Catullus 8

Page history last edited by PBworks 16 years, 5 months ago

Miser Catulle, desinas ineptire,

et quod vides perisse perditum ducas.

fulsere quondam candidi tibi soles,

cum ventitabas quo puella ducebat

amata nobis quantum amabitur nulla.                         5

ibi illa multa cum iocosa fi ebant,

quae tu volebas nec puella nolebat,

fulsere vere candidi tibi soles.

nunc iam illa non vult; tu quoque inpote<ns noli>,

nec quae fugit sectare, nec miser vive,                     10

sed obstinata mente perfer, obdura.

vale, puella. iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit invitam.

at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

scelesta, vae te! quae tibi manet vita?                     15

quis nunc te adibit? cui videberis bella?

quem nunc amabis? cuius esse diceris?

quem basiabis? cui labella mordebis?

at tu, Catulle, destinatus obdura.

 

 

 

 

Catullus 8 Bibliography

 

Poems List

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.